# Apologia pro circulatione sanguinis 128

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/128

Aut putasne in pacato cordis motu, aliam, quam in celeri, efficientem causam, aliumve palpitationis modum esse? Soles profectò quidlibet interdum dicere, ut adversario obstrepas. DUlsus rarus non necessariò parvus sive constrictus est; quinimò saepe celeriore elatior deprehenditur. In ovo, vesicula palpitans diastolen & systolen intuentibus manifestissimè exhibet. Quod similiter in tenuibus parvorum animalium cordibus usu venit. Difficultas enim internoscendi, à varia crassi parenchymatis vibratione provenire solet. dibzy G G QUod tu hic laudas, nos culpae ducimus.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
