Latin
129
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 129
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim fieri posse arbitramur, ut firmum cordis interstitium, quo ejus ventriculi ab invicem herciscuntur, tam levi nixu attrahatur. Experire sodes, manibusque compressionem molire: videbis quàm isti motui ineptum sit. Riolanus contra existimat, basim ad conum accedere, quia conus solidissimus &durißimus inverti non potest ut adducatur &abducatur. Deinde, (ait) conus immobilis existit, ut fibrae cordis perpetuò motae, principium habeant immobile, cui innitantur: basis autem cordis mollißima est, ac facilè mobilis. Mihi verò neutra sententia placet, quia septi firmitas, ut diximus, utramlibet contractionem prohibet: tum etiam, quia (ob rationes pridem dictas, &dicendas cordis parenchymati hic motus attribui non debet, sed potiùs sanguini in sinistro ventriculo ebullienti, à cujus intumescentia ventriculus ab interstitio recedit, &fit diastole. Nec magis placent fibrulae illae carneae, quas huic muneri praefecisti: utpote quae tanto corpori movendo prorsus sunt inidoneae. Galenus quidem, intra cordis ventriculos ligamenta robustißima &tendonibus similia, constituit, quae retracta systolen efficiant. Et Nicolao Massae parvi sunt musculi.