# Apologia pro circulatione sanguinis 129

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/129

Neque enim fieri posse arbitramur, ut firmum cordis interstitium, quo ejus ventriculi ab invicem herciscuntur, tam levi nixu attrahatur. Experire sodes, manibusque compressionem molire: videbis quàm isti motui ineptum sit. Riolanus contra existimat, basim ad conum accedere, quia conus solidissimus & durißimus inverti non potest ut adducatur & abducatur. Deinde, (ait) conus immobilis existit, ut fibrae cordis perpetuò motae, principium habeant immobile, cui innitantur: basis autem cordis mollißima est, ac facilè mobilis. Mihi verò neutra sententia placet, quia septi firmitas, ut diximus, utramlibet contractionem prohibet: tum etiam, quia (ob rationes pridem dictas, & dicendas cordis parenchymati hic motus attribui non debet, sed potiùs sanguini in sinistro ventriculo ebullienti, à cujus intumescentia ventriculus ab interstitio recedit, & fit diastole. Nec magis placent fibrulae illae carneae, quas huic muneri praefecisti: utpote quae tanto corpori movendo prorsus sunt inidoneae. Galenus quidem, intra cordis ventriculos ligamenta robustißima & tendonibus similia, constituit, quae retracta systolen efficiant. Et Nicolao Massae parvi sunt musculi.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
