# Apologia pro circulatione sanguinis 13

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, JOANNES GREAUES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/13

Non est animus papiliones sectari, aut in reculas minoris momenti animadvertere. Neque etiam multa hìc à te allata, etiamsi ferulam merentur, attingam; quia alterius palaestrae sunt; & de iisdem alio in loco commodiùs agetur. Harveus dilucidissimè pariter ac brevissimè, ex trita vulgò opinione, quâ aerem in arterias Diastole recipi, & expelli Systole arbitrantur, quae eadem munera pulmonibus quoque conveniunt; hoc verè subintulit: edit: Plerosque Anatomicos supponere cum Gdeno, eundem usum esse pulsus, & respirationis, & unâ re tantùm differre, quòd ille ab animali, haec à vitali facultate manet.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
