# Apologia pro circulatione sanguinis 130

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/130

At Vesalii, & Riolani judicio, non sunt aliud, quàm valvulae tricuspides cum columnis carneis. Quas ego (si conjecturae locus conceditur) eo fortè fine fabricatas arbitror, ut inter illas sanguis concutiatur, nè grumescat. Ac propterea (authore Spigelio) in dextro ventriculo, ubi sanguis copiosior, & minùs calidus est, quinque aut sex aliquando hujusmodi fibrae reperiuntur: in sinistro autem duae tantum occurrunt. Quod certè fieri non debuit, si motui destinatae essent, qui in sinistro ventriculo validior, imò in eo solùm reperitur: cùm dexter ob viciniam sinistri moveatur, ac pulset. Quinetiam ipsemet postea negas, Cor, instar musculi, in seipsum colligi & abbreviari posse: cùm neque structura ejus, nec dura, solidior, & densior substantia id permittant. Addisque commodè, Fibras vulgò dictas, non esse in ventriculorum (aut interstitii) substantiam disseminatas, ut in musculis usu venit, sed ab invicem, parietibusque separatas, in ventriculorum vacuis existere. Non iverim tamen inficias, in tenuibus cordibus, praesertimque piscium, in quibus interstitium hoc desideratur, expansis lateribus, conum basi, vel hanc illi, appropinquare.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
