# Apologia pro circulatione sanguinis 131

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/131

IN his pauculis, quae sequuntur, nullum eIgo Harveo patrocinium parabo, cùm ab eo circa illa dissentiam. Id tamen dixero, eum non immeritò sanguinis è corde propulsum systoli attribuisse, cùm pro confesso haberet, motum illum à cordis facultate excitari. Cujus rei ille tunc temporis non satagebat: quòd se nollet pluribus difficultatibus implicare, & quocunque modo id fieret, ad circulationis veritatem perinde esset. IAc de re jampridem, in digressione huic ipsi rei dicatâ, satis superque dictum est. CAP. III. De arteriarum motu. Irculationis, nisi fallor, fundamenta nè Clabefactâsti quidem. Paucula certè πάσεργα, quae susque deque in hac quaestione haberi possunt, tibi concessimus. Praecipuè verò, diastolen esse, quam systolen Harveus opinatus est. Qua in re tamen, fautores habet is quamplurimos: & tu etiam ejusdem sententiae esse debuisti, si principia tua sarta tecta voluisses. Enimverò quis intelligat, sinistro cordis ventriculo, & aortâ ab innata facultate simul dilatatis, sanguinem in hanc ex illo profluere posse? Pars enim dilatata non exprimit, sed excipit potiùs.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
