# Apologia pro circulatione sanguinis 132

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/132

Utrumque verò simul fieri, (ut tu vis) nimirum ut cor eâdem diastole sanguinem in aortam effundat, & alium ab hac mutuetur, tam à ratione omni alienum videtur, ut novâ refutatione non sit opus. Nobis autem, qui sanguinis ἔγκωσι sive ebullitioni diastolis causam tribuimus, nulla molestia oboritur. Idem enim intumescens sanguis, qui cor distendit, in aortam ulteriùs exiliens eandem dilatat. Erissimum arbitramur, arterias omnes ipsius cordis productiones esse, & unà cum cordis primo stamine, ante natum parenchyma pulsare: ac propterea motûs causam ab hoc minimè dependere: quod tu tamen tui immemor, Contactu 1. asseruisti. Negamus autem, pulsum fieri à facultate, idque mediantibus fibris, quas in prima vesicula nullas reperies. Verùm eo pacto motus iste fit, quo dictum est. Quae in contrarium attulisti, parvi momenti sunt: nam licèt à primo fonte, corde scilicet, omnis arteriarum motus dependeat, non autem à peculiari aliqua facultate iisdem indita; potest tamen hic motus per corpus continuum facilè perpetuari. Quis vero tibi indicavit, non esse illum sub finem paulò hebetiorem? Putasne tam exigua discrimina internosci posse?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
