Latin
133
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 133
Unproofread scanNot analysed yet
Quid illud etiam, quòd motus naturales sub finem languescere, ais? Satin istuc congruè? Deinde nolumus, motum arteriarum fieri à percurrente sanguine, qui sibi proximum, undarum instar, continuò propellat; (eo enim modo interpellatim fieret, &per intervalla) sed à primo ictu, quem sanguis, è corde prosiliens, aortae incutit. Et si intestinum aquâ plenum hoc pacto tangeres; proculdubiò idem motus ad finem perennaret. Falleris similiter, dum percusso ligno, sive trabe aliquâ longiore, motum in medio aere fieri ais, qui propterea facilè poßit ad aliud extremum pertingere: nisi per medium lignum (ubi ictus fit) aerem cursitare somnias. Esto etiam, aliquantum discriminis sit; est tamen (ut ais) tale, ut à nobis percipi non poßit: quale etiam in arteriarum motu libenter concedimus. Reliqua hìc à te allata ejusdem roboris sunt, &falso supposito innituntur. dibzy G G JOtum est, in aneurismate, alteram arteriae Ntunicam duntaxat ruptam vel exesam esse, superstite intereà altera.