# Apologia pro circulatione sanguinis 133

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/133

Quid illud etiam, quòd motus naturales sub finem languescere, ais? Satin istuc congruè? Deinde nolumus, motum arteriarum fieri à percurrente sanguine, qui sibi proximum, undarum instar, continuò propellat; (eo enim modo interpellatim fieret, & per intervalla) sed à primo ictu, quem sanguis, è corde prosiliens, aortae incutit. Et si intestinum aquâ plenum hoc pacto tangeres; proculdubiò idem motus ad finem perennaret. Falleris similiter, dum percusso ligno, sive trabe aliquâ longiore, motum in medio aere fieri ais, qui propterea facilè poßit ad aliud extremum pertingere: nisi per medium lignum (ubi ictus fit) aerem cursitare somnias. Esto etiam, aliquantum discriminis sit; est tamen (ut ais) tale, ut à nobis percipi non poßit: quale etiam in arteriarum motu libenter concedimus. Reliqua hìc à te allata ejusdem roboris sunt, & falso supposito innituntur. dibzy G G JOtum est, in aneurismate, alteram arteriae Ntunicam duntaxat ruptam vel exesam esse, superstite intereà altera.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
