# Apologia pro circulatione sanguinis 135

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/135

Vera hujus rei causa mihi videtur, quòd continuitas illa, quam diximus, partem aliquam soluta sit: tum etiam, quia exundans inter tunicas sanguis, easdemque distendens, & comprimens, vinculi rationem obtinet. CAP. IV. De motu cordis, & auricularum. Axima de nihilo nascitur historia. MMiror autem tam subtilem Philosophum, in lepidâ suâ cordis cum Imperatore analogiâ, reliqua etiam Electorum officia non addidisse. Verùm ille solùm de liene suo satagebat, cui Ganimedis officium decerneret. Nec minùs pulchellus tuus cum lectore dialogus, in quo ipsemet quaestionem instituis, & responsionem paras. Sed, quaeso te, mihi quoque respondendi vices sint. Age itaque, interroga. Cujus est proximè in corpore munus vitae? Virtutis semineae, inquam, quae in corde nidulatur. Quibus actionibus peragitur? Calore foventis primùm: deinde ab innatâ flammulâ. Quibus instrumentis: Venarum & arteriarum, quae sanguinem cordi apportant, & ex eodem efferunt. A quibus agentibus? A spiritu nativo cordis, quo fit ut sanguis intumescat, & in aortam ebulliat, idque nullâ florarum operâ. Quidnam e corde expellitur? Sanguis ibidem calefactus, absque fuliginibus. A quo sanguis, & quonam?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
