# Apologia pro circulatione sanguinis 137

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/137

Priusquam verò in arenam hanc descendimus, non est transilienda levis illa ratio, quâ dextrum cordis ventriculum eo fine extructum ais, quia pulmones, ut & reliquae corporis partes, arterioso sanguine nutriri nequeunt. Et haec est illa subtilitas, quam Harveus ignoravit. Ipse tamen saepe asseris, spiritus à remotis arteriis ad nutritionem attrahi: Quinetiam passim, densam & duram cordis carnem ab arterioso sanguine nutriri, affirmas. Et spumosi pulmones ab eodem non poterunt? Nec est quod tergiverseris, te sanguinem splenicum per arterias delatum intelligere: Nam hoc ipso loco statuisti, arteriarum, perinde ac cordis, motu spiritus confici. Neque ego causam ullam video, cur dexter ventriculus, simili motu agitatus, sanguinem pariter spirituosum non procudat: praesertim, cum dexter ventriculus in calidis animalibus, celeriùs, fortiusque pulset, quàm sinister in frigidis, & exanguibus. Sed turpe est difficiles habere nugas; quales sunt, quaecunque de spirituum generatione protulisti. Quare ad sequentia propero. Semen esse vitae principium, jampridem fassi sumus, utpote è quo totius vitae conservator, cor ipsum extructum est.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
