# Apologia pro circulatione sanguinis 140

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/140

Quasi verò traducendo è corde sanguini non inserviat; & ab hujus ingressu, non necessariò efficiatur. Si autem aorta, &c. Sanguinem è sinistra cordis auricula in ventriculum vicinum delabi, aliumque eadem diastole in aortam protrudi, nullam confusionem parit, quae certè contingeret, si, ut arbitraris, eodem tempore, perque idem vas sanguis spirituosus è corde ferretur, & crassior è splene sanguis per valvularum rimulas illaberetur. Nam discrimen illud tuum, inter diastolis finem, & systolis initium, tanti momenti non est, ut haec incommoda avertat. Quis enim credat, sanguinem spirituo sum unicâ systole (ut ais) per universum corpus simul deferri? Atque illud incommodi, licèt in alios transtuleris, ipsemet in sequenti pericope subolfecisti. Hactenus de cordis diastole, &c. Qui censent, sanguinem per cor in aortam transire, non propterea ab eodem corpus nutriri autumant: nisi quatenus calorem, nutritionis vitaeque opificem, secum circumfert. Et quamvis in statuant, ut certè faciunt, levia tamen nimis tua argumenta sunt, nec iisdem, contrarium unquam eviceris.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
