Latin
142
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 142
Unproofread scanNot analysed yet
Ais, sanguinem in sinistro ventriculo temporis ferè momento in vitales spiratus converti: &tamen, proximis ferè verbis, Morâ, morâ opus esse clamitas. Quanta autem mora illa, quam requiris? Duarum, scilicet, aut trium pulsationum. Commodum profectò tempus, quo sanguis splenicus à motu cordis in spiritum abeat. Quorsum verò, sanquis in dextro cordis ventriculo commorari debuit? Nimirum, ut à motu &calore cordis attenuatus, &elaboratus opportunum nutriendis pulmonibus fiat nutrimentum. At quid hoc aliud est, ex tua sententia, quàm sanguinem spirituascere? Suprà verò acriter contendisti, sanguinem spirituosum non nutrire. Meministin? Quo pacto autem eveniat, ut sanguis è sinistro ventriculo, quamvis cedentibus aortae valvulis, non illico tamen elabatur; ex pridem dictis, satis, opinor, constat. Hae tamen reculae tanti apud te momenti sunt, ut à nemine eas, ne sub nube quidem, hactenus cognitas fuisse, glorieris: donec haec praeclara inventa, è nephelo coccygia Aristophanis credo, nobis depromeres. Quum itaque stantibus licet, &c. Oberras ubique eâdem chordâ: &lienem semper, tanquam aegidem, nobis obtendis.