# Apologia pro circulatione sanguinis 143

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/143

Auricularum quoque usus, quem statuis, merum figmentum est: quod cùm pro arbitrio tuo effictum sit, à nobis quoque pari libertate denegabitur. Mirari verò lubet, Parisanum, qui totius sanguinis circulationem videre non potuit, eandem tamen in sinistro cordis ventriculo tam subtiliter perspexisse. Ait enim, sanguinem in diastole ex aorta in cor guttatim illabi rimulâ valvularum satiscente, partemque ejus aliquam ab esuriente corde in systole praerodi ad nutritionem; reliquum autem per latera ventriculi finistrorsum in auriculam expelli, & ab eadem attrahi, & non nihil absumi: deinde, in auriculae systole, cordis verò diastole, ejici denuò; & à ventriculo rapi, hujusque fundum vetere: tandem verò in proxima systole, sive sextâ (ut numerat) concußione, attenuatum & spumescentem, splenis craßiorem sanguinem superequitare, &, ceu curru triumphali vectum, aortam, pro Capitolio, ingredi. Idem profectò Parisinus hic praestitit, quod ii facere solent, qui ad terras incognitas navigant: videntes nempe magnum alicubi flumen urbem aliquam men in Oceanum decurrere, insignem, paucis inde lapidibus, juxta ejus ripas imaginantur; nec procul inde circumsitos vicos, amoena pascua, frondosa nemora, & reliqua, pro arbitrio: Quae postea picturis expressa, pro compertis exhibent. Unde enim Parisano haec res innotuit. Quisquam ne Curator viae Appiae, qui Annaeo Senecae, quid ageretur in coelo, evulgavit, id illi palam fecit?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
