# Apologia pro circulatione sanguinis 144

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/144

Nimirum, quia ita figmento ejus videbatur commodum, haec omnia in corde, etiam mortui vituli, subtilissimè rimatus est: Facilè enim credimus, quae fieri volumus. AUltiformes cordis & auricularum moMtus, pro arbitrio tuo invenisti: Neque enim sensu ullo, ut fateris, percipi possunt, sed obstetricante ratione solùm producuntur. Ego similiter, ex meis fundamentis dicam, quid hac de re sentiam; nec ulteriore utar refutatione. Postquam pars sanguinis sinistri ventriculi, in spiritus absumpta est, alius illico sanguis ex auricula sinistra in locum vacuum illabitur; eo prorsus modo, quo oleum ad flammam accedere diximus. Ejus locum implet sanguis è pulmonibus per arteriam venalem illapsus, quem sequitur per venam arteriosam sanguis è dextro ventriculo, & hunc denique consequitur ille qui in dextra auricula continebatur. Quemadmodum per siphunculos subterraneos, aqua quoquoversum, ad aufugientem aliam, continuò protruditur. Pulsant autem auriculae, quòd in illas sanguis obliquè, & guttatim quasi illabitur, unde fit, ut membranea illa vasa contremiscant. CAllucinaris, ut è dictis liquet, dum positis ab Harveo principiis, motum aliunde, quàm à corde incipere arbitraris.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
