# Apologia pro circulatione sanguinis 145

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/145

Neque tantilla auriculae dextrae à suo ventriculo distantia, quicquam incommodi adfert: nè quidem etiamsi multò ampliùs distaret: ut cuiliber, haec rectè perpendenti notum est. Reliqua putativa sunt. Αλῶς τρέχεις, ἀλλʼ ἔξω τῆς ὁδῦ. Verum quidem ais, sed non verè. Etiamsi enim verissimum arbitrer, cor ultimò vivere: auriculam tamen, ob assensum sanguinis in eam, novissimè pulsitare, non existimo: sed quia per intervallum aliquod parum sanguinis è pulmonibus in illam delabitur. Tum etiam fortè, quia extinctâ jam flammulâ, & sopitâ propemodum ebullitione, tantillum sanguinis magno ventriculo attollendo satis non est.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
