Latin
147
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 147
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis enim (ex tuo arbitratu) in auriculam per ventriculi systolen explosus, proximâ hujus diastole regreditur denuò, &per vulnus proculdubio effluit: Novus autem sanguis in auriculam ingredi nequit, quia ex aorta in fundum ventriculi delapsus, per hujus vulnus excideret potiùs, quàm sursum truderetur: At verò pulsatio ista auriculae, cessante etiam corde, aliquandiu durat. Quapropter, dum praeclaris tuis inventis, pro solito, tantopere applaudis: murem farinâ aspersum habes, pro domino pistrini. Eritò Harveus negat, quae nuspiam sunt. NA Cur autem systolen pro diastole acceperit, ex praedictis claret. Arveus motum praecipuum respexit, quem ille (&jure quidem, ex vulgari postulato) systolen esse statuit: nos autem, tecum unà, (licèt id à te nullâ ratione, quod sciam, factum sit) diastolen esse arbitramur. Alter verò motus, est secundarius &per accidens: nam postquam sanguis ebulliens ventriculum distendit, detumescente illo, hic pariter ex necessitate subsidit: non autem à facultate aliqua fit contractio, ut tu voluisti. Odem argumento evicerim, neque cor Emoveri ab immisso ex aorta sanguine: nam &hac praescissâ, perinde ac auriculis, cor tamen usque palpitat.