# Apologia pro circulatione sanguinis 150

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/150

Nunc dicimus denuò, sanguinem in corde tinctum, in auriculis quidem elucescere, nullum autem sui vestigium in corde exhibere: (nam hoc primis diebus totum albicat) quia à circumambiente semine, quod in corde etiamnum copiosum extat, color ille tegitur, & obscuratur. Verisimile namque est, sanguinem illum per medium semen penetrare. In auricula verò, cùm tale semen non adsit, aut saltem minimâ copiâ, eaque etiam tenuissima sit, haud mirum, si per eam sanguis facilè transpareat. Erè Homo bulla dicitur: siquidem cor, ejus principium, talis est. Tuque ipse, id nos efficaciter doces, cùm tam levem ob cau sam tantopere intumescas. T vero consentaneum, & verissimum Desse arbitror, illud, quod in ovo palpitat, esse spiritum, talem videlicet quem diximus, & ab hoc postea sanguinem agitari. Superest autem, etiam post mortem, aliqua palpitatio; quia nonnihil caloris, unde spiritus ille in actum ducitur, reliquum est. Potuitque similis palpitatio in semine, ab Aristotele percipi. Quod verò addis, semen Aristoteli excrementum esse, teque alibi id confutasse: nunquam factum: Neque hercle Parisanum tam subtilem agnosco, ut id possit. Verba quidem ei, jus aliorsum accepisti, atque ab eo dicta erant.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
