# Apologia pro circulatione sanguinis 151

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/151

31. Scripsit enim Aristoteles, semen esse excrementum utile: & meritò, quoniam animali, leg ceu superfluum, excernitur. At putavit, nihil ejus in formatione foetus remanere: sed postquam ium qualitatem aliquam utero impressit, statim ab eodem expelli. Falleris: credidit enim, partem ejus potiorem (quam nos salem diximus) unde fermentatio procedit, remanere: reliquum verò, quod vehiculi gratiâ eam comitabatur, aut copiosum nimis erat, diffluere. Harveus tamen in publicis praelectionibus asseruit, sese dissectis uteris septimo, atque etiam ampliùs, post coitum die, nihil seminis, aut alterius rei, in iisdem reperisse. Verùm haec ad praesentem quaestionem nihil attinent. C supinè admodum philosopharis: A quod tuâ pace dictum velim. Absque corde, inquis, vivitur in ovo, quia necdum efformatum est parenchyma. (ita enim tua verba interpretor) At paulò suprà: Admittimus, inquis, cordis motum initio, carnea nondum fabricatâ parte, absque scilicet affusione, sed vix visibilem. Imò verò vesicula, quae certè cor est, ab initio manifestissimè palpitat. Hic tamen error tantopere placuit, ut ubique fere cor ipsum cum suo parenchymate confuderis; quod illi non nisi postea tutelae gratiâ adnascitur. Non est ridiculum, insectorum corda in eorum caudis collocari: siquidem ibidem palpitationes, eorum effecta, cernimus.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
