Latin
152
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 152
Unproofread scanNot analysed yet
Crediderim tamen, in cochleis, &ejusmodi aliis animalibus, cor secus, atque in sanguineis, sese habere, &flammulâ illâ, cujus meminimus, privatum esse: ac propterea spiritus eorum a calore externo duntaxat excitari; eoque nimis debili existente, motum etiam in illis omnem cessare; quemadmodum hyberno tempore contingit. Eidemque rei attestatur vesicula in ovo palpitans: haec enim, si frigido aeri exponatur, moveri desinit, subdito autem aliquamdiu pòst leviore foco, reviviscit denuo, &pristinum motum recuperat. Quapropter, malè intulisti, cochleis corda, ob privationem motûs, deesse. Neque alte rum tuum argumentum feliciùs concludit. Quid enim, an motum syronibus, aut pulici. bus denegabis, quia nervos &musculos, usitata motuum instrumenta, in illis nequis discernere: CTellarum fixarum trepidatio, unicum arOgumentum est, eas proprio lumine splendescere; non autem, planetarum instar, ab aliâ face suos radios mutuari. Ita saepe viri prudentis est, &proprio ingenio naturae abdita perscrutantis, passim haesitare, nihilque temere in rebus arduis asserere. Contra verò, nulli minùs dubitant, quàm plagiarium hominum genus, qui in Magistrorum verba jurantes, eorum sententias, tanquam Xenocratis testimonium, aut Metelli tabulas transcribunt.