# Apologia pro circulatione sanguinis 156

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/156

Enimverò, cùm similes fibrae (ut tu quidem arbitraris) in hepate & venis reperiantur, quidni hae, perinde ac cor & arteriae, pulsant? Missa hyperâ, pedem insequeris: ut est in adagio. Nihil enim haec tua ad Bacchum. Putavit quidem Galenus, spiritum è corde per totum corpus dispensari; noluit autem (nisi fallor) eundem cùm sanguine unà deferri, sed per tunicas arteriarum transvolare: cùm tamen spiritus à sanguine non magis separari debeat, quàm calor ab aquâ fervefactâ, si haec per canales similes ferretur. Caloris autem causam, quam tu ab octo diversis motibus producis, suprà pridem explosimus, ut non sit opus pluribus.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
