Latin
157
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de celeri sanguinis transfusione queritaris, non ita se res habet; nam diutiùs ille ex nostrâ quàm ex tuâ sententia, in corde commoratur. CUstinet, fatemur, Galenus contrarium: Oidque ob rationem ab Harveo allatam. quòd iter sanguini excluso congruum non inveniret. Illud verò cùm Harveus liquidò aperuerit, non est, quod te vanâ spe lactes, orationem tuam futuram verticordiam, illumque aliquando ad sententiam tuam ac cessurum, in quam nescio an quisquam hactenus concesserit; etiamsi cuncta tua tam bellè veritati, rationi, sensui, naturae providentiae. fabricaeque constitutioni convenire jactites. Ille verò opinionis suae fautores nactus est quamplurimos. TAcula tua tenebricosior est, quàm ut lucem sufficientem afferat. Sanguis enim splenicus, qualem fingis, Galeno nè per somnium quidem in mentem venit. Nec tamen difficultas tollitur, etiamsi quis talem admiserit. Ecquis enim intelligat, sanguinem plenis buccis ad cor affluere, idemque in arteriae diastole (quâ rimula valvularum imaginaria patescit magis) ingredi; proximâ