# Apologia pro circulatione sanguinis 162

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/162

CAP. VI. Quibus viis sanguis è vena cava in arterias, vel è dextro cordis ventriculo in sinistrum feratur. Eritò ab Harveo dictum: non posse cerMeò partis alicujus usum percipi, nisi ejusdem diversitas in pluribus animalibus conspiciatur. Dum enim aliquae partes nonnullis animalibus desunt, aliae aliter sitae, & diversimodè efformatae sunt: ab hac varietate, veri earundem usus, functionesque optimè elucescunt. Quare parùm sanus es, dum Harveum ob praestitam praeclarè hanc operam, & sequaces ejus reprehendis. CUmmâ ratione factum esse, quòd Harveus, ad hanc rem explicandam, minora animalia adierit, jampridem diximus.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
