Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 164
Unproofread scanNot analysed yet
ais, quia cor ceu officiale membrum, aliquantò plus, quam pro nutritione ejus satis sit, attrahens, quod superest, id in spiritus conversum per arterias toti corpori communicat. Euge! pulchrè haec conveniunt, &tuis principiis digna sunt. At quidni pariter Harveus dicat, eâdem naturae providentiâ, plusculum sanguinis ad cor affluere, ut pars inde effluens, spiritusque unà deferens, totius incolumitati prospiciat? PRofectò pugnant, quae tu hic commentus es, non autem ea quae ab Harveo statuuntur. Et nè haec gratis dicta putes, ipsam rem pressiùs intueamur. Uniones vasorum, (inquit Spigelius, idque ex communi sententia) pulmonum gratiâ conditae sunt, quos in foetu &crasso sanguine venoso nutriri, nec arterioso destitui conveniebat. Crasso quidem nutriri, ut cùm nondum cordi respirandi praestarent officium, ad quod levitas eorum requirebatur, aspera arteria, tenera adhuc &flexibilis, ab eorum pondere comprimeretur, ne vacuum in ea esset, quòd aerem traheret, qui in utero concedi non poterat: hinc in foetu, pulmones graviores esse cernimus, &aquae injectos submergi. Arterioso autem non destitui, ne privarentur vitâ. Vasa ergo haec, natura sic adaptare debuit, ut neuter sanguis ad cor appelleret: non venosus, ne in dextro ventriculo, ut in editis, attenuaretur: nec arteriosus, ne ad pulmones non deveniret: non potest enim cor ingredi, cùm in aortae orificio valvulae foras spectent. Ille ergo per venam umbilicalem attractus ad hepar, inaeque per radices Portae refusus in cavam, statim antequam cor attingat, in arteriam venosam effusus, pulmonibus subministratur.