# Apologia pro circulatione sanguinis 169

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/169

Nam cùm in anastomosi venae cavae cum arteriâ venosâ, valvula juxta foramen ovale apposita sit, quae recursum venosi sanguinis impediat: quidni pariter, in canaliculo illo, qui sanguinem (ut arbitrantur ex aorta in venam arteriosam apportat, tale quid extructum est, quod arterialem sanguinem regressu prohibeat? At verò quoniam, ex nostrâ sententiâ, sanguis non fluit ex aortâ, sed in illam per venam arteriosam influit, valvulae sigmoides orificio hujus praepositae id muneris commodè explent. Nequit enim sanguis ab his valvulis praepeditus, ad dextrum ventriculum redire; nec potest in compressos pulmones ascendere: necessariò igitur per tubulum sive canalem illum protruditur. Ad haec tu, parum appositè, negas, cor in utero contrahi, ut ejus motu sanguis in venam arteriosam exprimi possit. Jam nudum verò contrarium docuimus: pariterque motum dextri ventriculi, à sinistri pulsatione, deduximus. Quid autem montes hi verborum parturituri sint, quidve novi Parisanus invenerit, quod omnes hactenus latuerit, nunc videndum est.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
