Latin
JOANNES GREAUES
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 17
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa cutis, &cuticulae densitas; quae eo quoque fine talis à natura condita est, nè spiritus rapidè avolarent, &corpus genio suo defraudaretur: quantò magis igitur aeris ingruentis noxia hoc munimme arcebitur? Vesicantibus, aut aliter abrasâ cuticulâ; quantum damni ab aere frigido accedat, omnibus notum est. Quod certè non fieret, si aliàs etiam eandem tam facilè penetraret. Obstat etiam in obesis pinguedo, quâ tota fere eorum cutis differta est: pinguia enim aerem respuunt, eoque nomine liquores ab aeris injuria oleo vindicamus. Cedo autem: in quem finem aer in arterias attrahitur? annon ut sanguinem in iisdem refrigeret? At verò idem, antequam in profundas arterias pervenerit, incalescit. Censent aliqui; aerem non minùs in arteriis, quàm in corde, una cum sanguine constituere spiritus vitales. Adeone autem subito? &in quem finem? an ut statim excludatur? Durum sanè aeris fatum! primâ diastole in nobiles spiritus efferri, ut proximâ systole, unà cum tetris fuliginibus, in communem auram effletur. Deinde, si arteriis id officii à natura assignatum est, cur non potius in superficie corporis locatae sunt, &tenuiore tunicâ vestitae, ut promptiùs hoc munus obeant? Galenus quidem negat, in cute ullas esse arterias. Quod ut falsum sit, verissimum tamen est, maximam earum partem in imo latitare. Quare si prudenter factum est quòd arteria in profundo sita sit, &crassiore tunicâ induatur, nè spiritus (quos igneos esse postea demonstrabo) celeriter avolent: quomodo aer, &fuligines iis multò crassiores tam velociter penetrabunt? Accedit miles rorarius: quomodo arteriarum systole fuliginosus aer expellitur, cùm tunc temporis tunicae arteriarum constringantur quasi &comprimantur? Facilior certè fuliginibus illis exitus pateret in earum diastole, apertis nempe ob dilatationem meatibus.