Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 170
Unproofread scanNot analysed yet
QUaviter dictum: Embryonis pulmones, quia Pociantur, sanguine materno crassiore aluntur, pulmones verò foetus in lucem editi, quia continuo motu agitantur, tenuiori &elaboratiori sanguine à motu &calore dextri ventriculi attenuato, nutriuntur, sapientissimâ naturâ ita providente. At verò aequius videbatur, ut tenelli pulmones, nullis etiamnum agitationibus, nec vitam duram tolerare assueti, delicatulo primùm victu alerentur. Itanè Rustici continuis laboribus fracti, levibus &delicatis cibis vescuntur. Verùm istuc pulmonibus à Parisana conceditur in solatium, ut grave pensum alacriùs absolvant. Quae verò tandem res illa nova, ab omnibus hactenus ignorata? Nimirum, pulmones, per dictum canaliculum, sanguinem duntaxa arteriosum recipere. (Unde igitur nutritur canalis iste, si sanguis arteriosus corpori alendo ineptus est?) Atqui Spigelius (ut alios nunc taceam) eandem rem, ut audivimus, clarè expressit. Verum, inquies: sed modum non explicuit. Nam cùm sanguis venosus per anastomoses arterias ingrediatur, ille pariter (secundum vulgarem sententiam) eodem um fluxu, ad Embryonis aortam pertingeret: α quod fieri nefas. Quid fit igitur? Audienda 4. hîc mirabilis Parisani subtilitas, nemini unquam (nisi fortè Ulmo) cognita.