# Apologia pro circulatione sanguinis 171

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/171

Sanguis splenicus, & alius quilibet venosas, per diastolen cordis & arteriarum, sursum ad cor vergit: cujus unicâ systole, sanguis spirituosus, sive vitalis cordis materni vapor, & halitus, duntaxat, ad ultimas maist tris arterias, & embryonis pulmones expellitur Res sanè mirabilis, & vix à quoquam antehac III intellecta! Plurimum tibi pulmones debent, de quorum commodo tantopere es solicitus. Cui autem bono, spiritus è corde matris ad Embryonis pulmones tam celeriter exploduntur? Scilicet, ut his vitam subministrent. At verò illi, ceu ergastulo conclusi, vitam ociosam degunt; &, quantum sufficit caloris, per alteram anastomosim facilè mutuari poterant. Adeò, ut nihil opus sit tanto spirituum dispendio. Praeter spiritum enim, nihil (tuo quidem arbitratu) in arteriis foetûs continetur. At consule, precor, oculos: videbis haud multò minùs sanguinis in Embryonis, quàm in editi foetus arteriis reperiri. An igitur congruum tibi videtur, ut parvi & ociantes pulmones, plus spirituum obtineant, quàm postquam operae sese accinxerunt? Quinetiam cedo obsecro, quo duce spirituosus sanguis ex matris corde rectà ad uterum pergat, & placentam ejus ingrediatur, nec tamen à deteriore sanguine venoso, ibidem scatente, commaculetur? Aut, quâ indagine, per anfractuosa viarum, ad foetûs arterias perveniat: quae non à matris, sed à foetûs corde oriuntur? Negas? Qui fit igitur, ut nulla proportio sit, inter orificia uteri, & innumeras umbilicalium ramificationes? Unde hae initium habent, quibus in utero nullae respondent?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
