# Apologia pro circulatione sanguinis 177

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/177

Et, quaeso te, quidni pari probabilitate idem de pulmonibus affirmari possit, modò cupiat quispiam tam oscitanter pilosophari? Quia Pecur diutiùs retinet, & concoquit: minimè pulmones. Subtilem virum! Hepar diutiùs retinet, ergo faciliùs transmittit. Quia hepar, peractâ coctione, superfluam partem in cavam venam & Portam transmittit. In Portam, ais? Id multi inficiantur: neque tu, opinor, facilè probaveris. Haud quaquam pulmones. Certè quidem pulmones sanguinem in cavam & Portam non deferunt: transmittunt tamen in Cor, ut similitudo ab Harveo proposita prae se fert. Quia naturae deditâ operâ hepar haec omnia perficit: nequaquam pulmones. Pervenisti tandem ad Pontem; quo facilè aestuosissima quaeque sicco pede superaveris. Haec omnia ita sese habent, quia Natura, sive Parisanus, sic voluit. Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Vivere, & esse homines. At pulmones sanguinem non diu retinent, aliorum causa: nec itidem concoquunt. Ergo celeriùs ablegant, non quidem (ut vis) ad dextrum ventriculum; obstant enim valvulae; sed ad sinistrum, quo pronum iter est. Retentio enim non fit in alterius, sed in proprium emolumentum. Quae de aquis thermalibus subnectis, ejusdem farinae sunt.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
