# Apologia pro circulatione sanguinis 18

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, JOANNES GREAUES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/18

Tandem, quidni venae pariter pulsant? (opinor enim te velle, pulsum cieri ab animae facultate, quae ob aeris ingressum egressumque, eundem instituit.) An non harum calor quoque ventilatione indiget, perinde atque arteriarum: praesertim ubi humores in illis computrescunt? Faciliùs certè aerem attraherent, & fuligines, si quae adsunt, expellerent; utpote cuticulae viciniores, & tunicis tenuioribus donatae. At venis, à noverca facultate, tam praeclarum privilegium denegatum est. Quo autem, precor, argumento, corpus nostrum tam patulum voluisti, ut aer, & fuligines illud quoquoversus transvolitent: L. de aliNimirum ζύμπνοα, ζυῤῥοα, καὶ συμπάθεα πάντα. ment, Quae verba Hippocratis perperam intellecta, multis errandi ansam praebuerunt. Hoc enim fundamento innixus Victor TrinL. de ven. cavellius, ait, Initio pleuritidis venam sesect. in candam esse in adverso brachio ob revulsiopleur. fol. nem. Nam etsi ad venas respicienti, inquis, videatur aequalis utriusque brachii intercapedo: tamen non solùm per venas ipsas, dum sanguis mittitur, aut medicamentis corpus purgatur, moventur humores, sed per membrorum occultos meatus: secundùm illud dictum Hippocratis. Simile est illud Galeni: L. 7. meth.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
