# Apologia pro circulatione sanguinis 183

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/183

Esse sanguinis circuitum, ex primo supposito confirmato. & IS, moribundum cor sanguinem ad sese refrigerii causa attrahere: quod mihi (pace tuâ dictum sit) ridiculum videtur. Extinctâ quippe vitâ, ipse etiam calor vitalis suffocatur; quare cordi calore potiùs, quàm refrigerio opus est. Unde autem obstructis & collabentibus jam pulmonibus, frigus hoc nanciscatur; quicum unâ sanguis in cor illabatur? Nimirum ex aortâ, quae per cutem habiturque corporis frigidum aerem attraxit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
