# Apologia pro circulatione sanguinis 184

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/184

Nunc demum causam intelligo, cur cucurbitulae medicae, moriente flammâ, cutem attrahant: scilicet refrigerii causâ, ut aerem per os, aut aliunde attractum, in sese unà cum cute alliciant. §. III. Icèt cor sit spirituum, non autem sanguinis officina, est tamen sanguis spirituum cau sa materialis; neque hi, sine illo, in aortam effluunt. Totus verò sanguis simul non elabitur, quare nec ventriculus in systole totus comprimitur. Valvulae etiam, ut egressum sanguinis non remorantur, ita neque eundem accelerant. Vel, (ut ex positis principiis loquar) non alius sanguis in aortam ingreditur, quàm is qui ebullitione sublatus in eandem insilit: qui licèt amplitudine multus videatur, cùm tamen spiritu plenus sit, (ut lac super foco ebulliens) mole, & pondere est exiguus. Et haec ratio est, cur in cadavere, difflatis illis spiritibus, parum sanguinis in arteriis reperiatur: praesertim cùm pars ejus aliqua in venas transierit. CArveus gratis à te nihil accipiet. Nam quae tu commenta vocas, opinor à me dudum satis demonstrata esse. Idque etiam quod ab illo hîc asseritur, apodicticum videtur: quamvis (ut monui) transeuntis sanguinis minorem quantitatem statuam: Harveus autem, ob recepta principia, aliter non potuit. Videamus, age, demonstrationes tuas, quibus tantopere confidis. Quomodo, ais, sanguis ex arteriis effusus, à venis colligitur? an magneticâ virtute? Certè istuc à te quaeri, minimè decuit, qui alium modum nullum nosti, & attractiones validas ubique crepas. Nos propelli sanguinem, statuimus; non autem illoversum attrahi.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
