Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 185
Unproofread scanNot analysed yet
Nec volumus, ad extrema corporis fluere, ut ea nutriat; sed ut caloris (nutritionis, vitaeque authoris) vehiculum sit, &copiosum inutileque serum, per sudores, &in renes exonerando, quod reliquum boni sanguinis est, cum novo chylo per cavam ad lampadem recurrat. Et quamvis partes à sanguine arterioso alerentur, an propterea in rapido illo motu nutriri nequeant; cùm dictum factum, alimentum statim apponi dixeris, &in pulmonum, cordis, arteriarumque irrequietis motibus, sanguinis tamen appositionem facilè inveneris? Nec major metus est, nè proximae venarum anastomoses, remotioribus sanguinem omnem praeripiant. Quippe major ejus copia est, quàm ut omnis sanguis arteriosus à pauculis venis excipiatur: &qui ocyus per pauciores arterias fluit, tardiùs per plures venas regreditur. At videre nequis, sanguinem ex vulnere effusum, à venis attrahi. Argumentum architectonicum! Quâ possit à venis attrahi, cùm per patentiùs iter foras effluat? At videre licet, sanguinem in contusionibus extravasatum, tandem discuti. Illud autem quomodo sit, si non à venis absorbeatur? Nisi fortè dolenti parti, ut refocilletur citiùs, omnem illum sanguinem in solatium destinari putas.