Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 187
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis autem Tabellarii tui diversis equis ferantur, (sanguis scilicet arteriosus celeriùs moveatur, tardiùs verò ille qui in venis) nullus tamen metus est, quin negotia sua debito tempore absolvant. Sanguis enim arterias ingreditur spiritu plenus, turgidus, inflatus; detumescit autem magnam partem, (avolantibus quoquoversum spiritibus) antequam ad ultimas venas pertigerit. Deinde, magna seri pars, quae sanguini arterioso commiscetur. per sudores abit, &in renes deponitur, priusquam ad venas accessent. Tandem, venae plures, &majores sunt quàm arteriae: quapropter sanguis celeriùs per arterias delatus, tardiùs per venas, nec incommodè, repedare potest. Tu autem, qui varietatis pulsuum allatam causam rejicis: cur aliam veriorem, si haberes, subticuisti? Quantitatem transmissi sanguinis quod attinet, etiamsi seorsim ab Harveo sentiam, causam tamen nullam video, cur illa in tot arterias distributa, majorem pulsum efficere debeat. In pulsus intermissione, nihil sanguinis è corde elabitur.