# Apologia pro circulatione sanguinis 188-2

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/188-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/188-2

Ita aliqui, lapidem è manu projectum, moveri porrò asserunt, nè detur vacuum. Ego verò hebetior sum, quam ut ejusmodi subtilitates intelligam. CAnguinem per venas & arterias eo modo fluere diximus, quo vinum per inflexum vietoris tubulum fertur: & quod suctus aeris hîc facit, illic cordis per flammulam tractio praestat. Attractionem autem cùm dico, populariter loquor; nam revera utrobique ab incumbente aere propulsio est: ut jam pri dem diximus.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
