# Apologia pro circulatione sanguinis 188

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/188

FAteor quidem, nec illibenter, sanguinem è sectâ arteriâ, aut venâ prorumpentem, non omnem illo tempore per cor ruere; sed partem ejus majorem, è vicinis vasis illuc propelli: soluta enim jam est fluxus continuitas, quam diximus. Nego tamen illud fieri, à vulneris tractione aliqua (ut tu arbitrans aut vi vacui. Quomodo enim partis exiguae tractio (quae certè nulla est) reliquarum omnium retentioni praepolleat? praesertim cùm ejusmodi tractio naturae adversaria sit, retentio autem eandem conservet? Dormitnè hîc naturae providentia? Aut quomodo vacuum daretur, si sanguis in vasis subsisteret?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
