# Apologia pro circulatione sanguinis 19

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, JOANNES GREAUES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/19

Nullis extantibus viis, inquit, à vesica ad c. ult. alvum, vesica tamen multo & vitioso succo referta commodiùs multò per dejectiones quàm per urinae meatus expurgatur. Martinus Blochwitius eodem errore imbutus, ineptè arbitratur, Oleum ventriculo inunAnat. ctum, verminationi prodesse: quòd scilicet spiSambuci racula vermium occludat, eosque sic enecet. Quasi verò, si respiratione illis opus esset, aeri per anum haud facilior pateret aditus. Nec laudabilior est sententia Alexandri Aphrod. quâ rationem reddit, cur oleum epotum lumbricos enecet; dum ait: Insecta cùm habeant pusillum calorem, sit facilè, ut oleo obstructa eorum corpora omni perspiratione priventur, & consequenter moriantur. Malè profectò sese oleo inungebant Veteres, siquidem hoc pacto transpiratio impediretur. Notabilis est historia, ad hanc rem, quam In 9. Marcus Gattinaria, & Cardanus referunt, De Rhasis.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
