# Apologia pro circulatione sanguinis 190

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/190

Nec spirituum impulsus, qui, te sic volente, sanguinem venosum conscendit, & transvolat, neque accessum ejus versùs cor à splene, aut aliunde, impedit. Neque fuga vacui; quae merum commentum, & à nobis, teque etiam ipso, antehac explosum. Nec arteriae diastole, quae, tantum abest ut sanguinem exprimat, ut majus illi continendo spatium largiatur: & in qua ipsemet voluisti, sanguinem in cor illabi. Nec ejusdem systolequae sanguinis splenici ascensum non arcet, imò quae, ex tua sententia (nisi fallor) sanguinem ad cor pellit: nam spirituosum tuum sanguinem immediatè ab ipso corde protrudi audivimus. Quare rationem nullam video, cur (secundum tua dogmata) arteriarum corpus, tanquam unum rete, totum corpus peragrans, ocyßimè inaniatur. Licet enim spirituosus tuus sanguis hoc pacto foras prosilire possit; ille tamen sanguinis, qui in arteriis continetur, minima pars est. Quae de venarum rete, sive contextu, à te afferuntur, nihil ad Iphicli hoves. Harveus enim hic non contendit, (ut tua verba prae se ferunt) sanguinem venosum, apertâ venâ aliquâ, distinctim effluere: sed scissa arteriâ jugulari sive soporariâ, utrum. que sanguinem, arteriosum inquam & venosum, pariter exhauriri: Negantque, arterias aliunde sanguinem è venis excipere, nisi transmmissione factâ per cor: idemque certissimo experimento confirmat; quia ligando arteriam ad radicem cordis, & aperiendo carotidem, aliamve arteriam; solae arteriae, non item venae, inaniuntur. Quae tu consultò transiliisti.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
