# Apologia pro circulatione sanguinis 191

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/191

Retia igitur tua nimis rara, nimis patula sunt, quàm ut Harveum iis irretitum teneas. Exemplum à te allatum, nec appositum, nec verum est. Quamvis enim aer nares ingressus, partim ad pulmones per gargareonem, partim ad cerebrum per mammillares processus ferretur: quid inde, obsecro eviceris; nisi, sanguinem pariter per arteriam, aut venam majorem delatum, in minores ejusdem ramulos huc illuc distribui posse? Illud autem nihil ad Harvei argumentum, ut ex dictis manifestum est. Deinde, Nan valet exemplum, quod litem lite resolvit. Aerem enim adire cerebrum, non concessero: neque pro sententia hac nova argumenta afferam, donec iis, quae à doctissimo Hof manno producta sunt, responsum videro. Quae postea de revulsionibus dicuntur, nullum nobis facessunt negotium. Tantundem enim sanguinis à pedibus ascendit per venas, quantum ad eosdem delabitur per arterias. Facto itaque vulnere in pectore, aut capite, revulsio instituitur (si modò tam longinqua instituenda sit) in crure. Quia sanguis aliàs quoquoversum ruens, facto nunc in pede egressu, copiosiùs per descendentem ramum procul à vulnere, delabitur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
