Latin
192
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 192
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim arbitramur, sanguinem aequè celeriter suâ sponte per arteriam aut venam fluere, atque is, sectâ earum aliquâ, effluit. Nec sanguis ad laesum pectus aut caput, per venam cavam impetu affluit, (ut tute fingis) quia fluxus ille, apertâ inferiùs venâ, intercipitur. Quòd circulationem hujusmodi in plantis reperire nequeas, nobis haud mirum, qui illas nunquam in animalium censum reduximus. Quin miramur potiùs, Parisanum, subtilissimum Philosophum, qui in plantis circulationem quaesivit, quia illis vita conceditur, &radicem habent pro corde: coelo, vice versâ, quia circulatur, vitam non donâsse; &,insectorum exemplo, cor in cauda, sole scilicet, collocasse, qui, tanquam cicindela, mundum illuminet. N anatome, ais, plurimum sanguinis reperitur in venis, minimum verò in arteriis: quia illae, non sui tantùm sed &totius ferè corporis alendi gratiâ eum habent.