# Apologia pro circulatione sanguinis 193

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/193

Atqui eâ ratione, etiam in vivis animalibus, multò plus sanguinis in venis, quàm in arteriis contineretur: quod tamen quaestio proposita non admittit. Deinde, licèt (ex tuo postulato) plures partes à venis nutriantur, an propterea hae magis de aliena, quàm illae de propria salute erunt solicitae? Nimirum venae abundè sanguinis trahunt, ut inde, cum aliis partibus, ipsae quoque arteriae nutrimentum hauriant: & arteriae tam socordes erunt, suique boni immemores, ut, imminente jam funere, nihil de suis exequus cogitent; nec (cordis morientis exemplo) paratum à venis convivium pollucibiliter delingant? Debebant sanè multum sanguinis attrahere, ut traducto eodem ad sinistrum cordis ventriculum, spiritibus inde jugiter reficerentur. At arteriae, approximantis fati periculo obstupescunt A Quod addis: Idem iis quoque evenire, qui subitâ morte extincti sunt: Quia non liquet res, liquescit fides. IIS tuis tergiversationibus, paulò suprà §. 116. LAoccurrimus. QUomodo eor in syncope aut lipothymiâ afficiatur, dictu haud adeò pronum est. Verisimile tamen est, quod Harveus asserit, sanguinem tunc temporis in corde subsistere, nec inde in aortam elabi, neque etiam novum propterea è pulmonibus accedere, qui suffocationis metum adferre possit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
