# Apologia pro circulatione sanguinis 196

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/196

Is, sanguinem ex arteria & vena promptè, copiosumque educi, etiamsi quis utramque arcta ligaturâ constrinxerit. Id autem falsum esse, ipsemet oculatus testis sum, qui non semel viderim, brachio strictè nimis ligato, parùm admodum, nihilve sanguinis prorupisse. Nec magis verum; quod ais, in mortuo frigescente corpore, sanguinem obrigescere & conglaciari adeò, ut fluere nequeat: contrarium enim in administrationibus anatomicis experimur. CAP. X. Primum suppositum de copia pertranseuntis sanguinis è venis in arterias: & esse sanguinis circuitum ab objectionibus vindicatur, & experimentis ulteriùs confirmatur. OBjectio, ab Har veo proposita, non est frivola, sed ad rem praesentem accommodatissima.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
