Latin
197
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 197
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe ille, ex copiâ sanguinis adeuntis cor, circulationis necessitatem arguit: Quia si, quicquid sanguinis cor adit, in eodem absumeretur; deberet tantundem eodem temporis spatio ab hepate subministrari. Quod illi à veritate alienum videtur. Quare à nonnullis objectum iri praevidit, perinae magnam sanguinis quantitatem in lac absumi, quoties Nutrix infantem unum aut etiam alterum eodem alit. Respondet Harveus, imparem esse omninò lactis, &sanguinis cor transeuntis, quantitatem. Tu vero à re propositâ in aliam transilis, &de modo quo lac ad mammas pervenit, inquiris: deinde etiam aliis quaestiunculis te exhilaras. Quibus respondebo, postquam praedictae objectioni aliter satisfecero: Id autem fiet sequenti digressione.