# Apologia pro circulatione sanguinis 197

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/197

Quippe ille, ex copiâ sanguinis adeuntis cor, circulationis necessitatem arguit: Quia si, quicquid sanguinis cor adit, in eodem absumeretur; deberet tantundem eodem temporis spatio ab hepate subministrari. Quod illi à veritate alienum videtur. Quare à nonnullis objectum iri praevidit, perinae magnam sanguinis quantitatem in lac absumi, quoties Nutrix infantem unum aut etiam alterum eodem alit. Respondet Harveus, imparem esse omninò lactis, & sanguinis cor transeuntis, quantitatem. Tu vero à re propositâ in aliam transilis, & de modo quo lac ad mammas pervenit, inquiris: deinde etiam aliis quaestiunculis te exhilaras. Quibus respondebo, postquam praedictae objectioni aliter satisfecero: Id autem fiet sequenti digressione.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
