# Apologia pro circulatione sanguinis 200

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/200

2 Cibus aut potus non possunt statim in sanguinem verti, & porrò in lac transmutari, At verò mammae citò post pastum replentur; & nutrices ferè simul ac biberunt, sentiunt potum ad ubera, ceu curriculo, ascendere. 3 Mulier obesula, & quae carne rariore constat, majorem lactis copiam producit: non autem quae venas amplas habet, quae est illi contraria. At verò si è sanguine lac generaretur, quantò major illius copia esset, tantò etiam largior hujus foret proventus. 4 Si sanguis ad mammas tantâ copiâ afflueret, ibidemque extravasaretur, & moras traheret, ad formam lactis induendam; non tam lac fieret, quàm pus: uti in ipsis mammarum abscessibus videre est. 5 Quorsum sanguis in lac abit, cùm lac denuo a sugente foetu in sanguinem sit vertendus? aut quomodo isthaec fiunt? Natura, inquit Heurnius, ex Platone, fucum facit infantibus, dum sanguinem in mammis lacteo tingit colore, ne crudeliter sanguine pasci videantur. At quidni eadem prudens natura, in leonibus, tigribus, pantheris, aliisque similibus, ab eo fuco abstinuit: utpote à quibus humanitas aliena est, & crudelitas naturalis? 6 Demum, à suppositâ sanguinis circulatione argumentum afferam, (aliis fortasse haud spernendum, licè adversus te nullius momenti sit:) Exiguae, ait Vesalius, aut fere nullae arteriae mammas adeunt; quod in mammarum cancro affectarum ablatione constat, ubi paucae aut ferè nullae arteriae sanguinem profundunt, cùm tamen venarum magna copia sit Quod mihi argumento est; chylum per venas, non autem sanguinem, ad lactis generationem deferri.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
