# Apologia pro circulatione sanguinis 205

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/205

Postea verò crescente nutritionis necessitate, quo tempore foetus robustior fit, & movetur, promptuaria etiam haec replentur magis & intumescunt. Nam si ab uteri solùm incremento, ventriculum scilicet tangentis, id fieret, ut voluit Martianus, idem etiam in molâ, & in hydrope, aut flatu uterino contingeret, quicquid ille respondet in contrarium. Nec pensior illa ratio Fonsecae, quâ ait Mammas demum circa tertium & quartum men sem intumescere, quia foetu grandiore facto, premuntur venae, & sanguinem ad mammas mittunt, & menstruus sanguis, ex quo lac gignitur, magis eo tempore abundat, jam infante genito & carneis placentis. Nihili, inquam, haec ratio: nam adolescente sub ultimos menses foetu, sanguinis (ut communis fert sententia) plus absumitur, & tamen ubera lacte augentur. Tum etiam in molâ, hydrope, & praefocatione uteri, ob eandem rationem, idem contingeret. Hactenus quidem hanc rem tenui penicillo adumbravimus; nunc autem pressiùs eadem introspicienda est, nè temere aliquid innovâsse videamur. Suprà, à nobis dictum & demonstratum, Cor in animali esse primum principium, unde chyli sanguinisve circulatio dependeat: quòd ad ejus flammulam, ceu oleum ad lampadem, humores per venas ferantur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
