# Apologia pro circulatione sanguinis 206

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/206

Non erit itaque intellectu arduum, cùm mater duobus cordibus praedita sit; nimirum & suo, & foetus; quorum alterum in pectore, in utero alterum habeat, cur in eadem, chylus è ventriculo diversis quoque motibus feratur: cujus pars altera ad lienem, hepar, & cor proprium; altera ad mammas, indeque per uterum ad cor foetûs repat. Is porrò qui ad foetum tendit, partim eundem nutrit, partim vivificat. Chylus enim (ut dictum est) utrumque in se continet; & succum alibilem tenuem, quo corpus alitur; & succum pinguiorem, unde spiritus fabricantur. Hic in corde foetûs ruborem induit, posteaque per arterias ad placentam remeans, sanguinem illum constituit, quem à matre profectum vulgo arbitrantur: cùm tamen, si quis uterum praegnantis animalis intueatur, omnia ejus conceptacula lacte plena appareant: indeque factum, quod Laurentius ait, se vidisse puerperas quamplurimas per uterum & vesicam, maximam lactis copiam excrevisse. Si verò sanguis aliquis tunc temporis circa uterum reperiatur, eum, ad partis calefactionem, (utpote spirituum vehiculum) affluxisse, credendum est; quemadmodum etiam in mammis, lacte turgentibus, usu venit. Nè verò gratis haec à me dici videantur, lubet eandem veritatem, argumentis aliquot stabilire; quorum primum mihi suppeditat ipsa vasorum huic muneri destinatorum fabrica. Quorsum enim alsis anastomosis venae mammariae cum epigastricâ? Nam quod aiunt, id factum esse, ut sanguis uterinus, cui foetus assuevit, ab utero ad mammas ascenderet, ut in lac transmutetur; merae fabulae sunt: purior enim sanguis & copiosior, faciliùs aliunde ad eas affluere posset; & lac in mammis diu ante natum foetum conspicitur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
