# Apologia pro circulatione sanguinis 207

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/207

Aut cur illae venae crescente foetu augentur, si non ut pabulum copiosius eidem nutriendo deferant. Spermaticae enim venae ambae (testi bus Riolano, Spigelio, aliisque) multò majore. sunt quàm arteriae, praesertim prope partum; ita ut emulgentibus venis magnitudine sint aequales: à partu autem ad pristinam angustiam redeunt At verò, si à copia sanguinis ad uterum delati id fieret, potiùs arteriae intumescerent; siquidem (concessa circulationis veritate, quae apud me rata est) per has sanguis affluit, refluit autem per venas. Qui fit igitur, inquies, ut chylus per praedictas venas deorsum tendat, si sanguis per easdem sursum meat ad cor? Respondeo, fieri non incommodè posse, ut per aliquas venas (cùm hae plures & majores sint quam arteriae) contrarius usitatae circulationi fluxus instituatur, si novum trahens (ut vulgariter loquar) accesserit, quale hîc à nobis constitutum est.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
