# Apologia pro circulatione sanguinis 209

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/209

Cessat autem brevi isthaec febricula, postquam, quod restitit, sudatiunculâ, & circulatione pristinâ discussum fuerit. Crediderim, serum illud, quod in utero statim à conceptu colligitur, lactis praecedaneum esse, quod crassiori chylo viam paret. Aqua verò cui foetus innatat, pars illa chyli tenuior est, quae edito foetu in renes deponitur. Magna autem ejus copia est, quia chylus nisi valde dilutus, angusta illa itinera praeterlabi nequit. Riolanus, aquei hujus humoris ineptam causam reddidit: Fuligi nes, ait, quae fiunt in generatione sanguinis arte riosi in corde Embryonis, in pulmones abeunt, in deque per os & nares effluunt, & in aquam convertuntur, quâ foetus circum fusus est. Quis non miretur, potuisse tam supinam sententiam à viro docto proficisci? At tantum valuit, transmutationis elementorum falsa hypothesis. Desino autem ampliùs mirari, fuligines à sanguine, in productione spiritûs vitalis, avolare; cùm ab ipso illo spiritu fuligines recedere audiam, dum in animalem spiritum convertitur.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
