# Apologia pro circulatione sanguinis 210

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/210

Clandinus enim ait, Cerebrum contrahi, ut calidior fuligo expellatur, quae in concoctione, quâ spiritus animalis generatur, necessario suboritur. Addo denique, hinc factum esse, ut in plerisque animantibus mammae utero vicinae sint, quia per illas chylus in hunc devehitur. In homine autem, decoris, & foetûs commodè alendi gratiâ, in elatiore corporis parte constitutae sunt. Non potuit tamen chylus, nisi per has, ad uterum pertingere, quoniam nulla vasa à ventriculo ad uterum tendunt: &, quia Infans postea per ubera nutriendus erat, noluit natura plura vasa, quam opus esset, multiplicare. Ultimo loco, quoniam rationem hodie haud magni ponderis esse constat, nisi eadem veterum authoritate muniatur, lubet divini Hippocratis testimonium adnectere. Ille autem de lumbricorum materiâ tractans, qui in Infantibus generantur, haec habet: Multa animalia (scilicet nascuntur) dum puer in utero est, hoc modo: ubi ex lacte & sanguine (supponit, ut vides, foetum in utero lacte frui) putrescente & redundante, utpote quod dulce est, pus factum fuerit fervidum, animal istic generatur. Nascuntur autem & rotundi lumbrici illic eodem modo. Similiter Plato, Hippocratem imitatus, ait. Foetum in utero ex recentiori medulla concrescere, & lacte ali. Verba velut è tripode, modò rectè quis interpretatus fuerit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
